ALBION seu ALVION

ALBION seu ALVION
ALBION seu ALVION
Ptolemaeo, quae et Britannia, insul. maxima Europae in Oceano, Galliae, et Germaniae adiacens; a Gallia 30. mill. pass. in Boream distans. In Britanniam primam (quae est Anglia, vulgo England) et Britanniam secundam (quae est Scotia, Scotland vulgo incolis dicta) duo regna divisa, inter Cantium promontor. ad ortum et Bolerium promontor. ad occidentem. ad 400. mill. pass. lata; Longa vero inter austrum et septentrionem supra 800. Angliae regia est Londinum, Scotiae Edinburgum; tametsi nostrâ tempestare rex Scotus, Anglis regibus deficientibus, utrique dominatur. Albion autem quidam Ο῎λβιον insulam dictam putant, alii ab Albione Neptuni filio, qui ibi regnavit. Vide Plin. l. 4. c. 16. Alii potius a rupibus, quae eminus albae apparentes, occasionem praebuerunt Insulae detegendae. Prius Samothea dicta est, a Samothe Gallo, nam Galliae continenti olini iungebatur Albion. Versteganus c. 4.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”